monumenta.ch > Cassiodorus > 19 > CONSTANTINUS ET GALERIUS XXXIV. > MAXIMINUS XXII. > 149 > 70a > 14 > 37 > 36 > 136 > 27 > 29 > 10 > 25 > 8 > 15 > 20 > 30 > Matthaeus, 28 > 30 > 4 > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, XIV.Quod canones ecclesiastici in Nicaea conscripti sint, et de Vicennalibus Constantini. <<<     >>> XVI.Eiusdem epistula ad Eusebium Palaestinae de confectione sacrorum librorum, et de repurgatione dominici sepulcri.

Cassiodorus, 2, CAPUT XV.Epistula Constantini de Ario et scriptis eius.

1 Victor Constantinus maximus, Augustus, episcopis et populo.
2 Malignos et impios Arius imitatus, dignum est ut illorum quoque suscipiat ultionem. Sicut ergo Porphyrius divinae pietatis inimicus, iniqua volumina contra religionem proferens, dignam promeruit invenire mercedem, et talem per quam in posterum esset opprobrio, et plurima compleretur infamia. Et nunc placuit Arium et consectatores eius vocari Porphyrianos; ut quorum mores imitati sunt, eorum vocabulo perfruantur.
3 Super haec autem, si qua conscriptio ab Ario facta reperitur, igni tradatur; ut non solum prava eius doctrina depereat, sed neque ulla eius possint remanere commenta. Hoc etiam praecipio, si quis conscriptiones Arii celasse compertus fuerit, et non repente proferens igne consumpserit, mortis supplicio subiacebit.
4 Mox enim ut in hoc fuerit captus, capitalem suscipiet ultionem. Deus vos custodiat. Amen. [SOCRATES, lib. I, cap. 6. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 32.]
Cassiodorus HOME

bav823.84 bav824.65 bnf1603.42

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik